monumenta.ch > Hieronymus > sectio 35 > sectio 3 > csg7.196 > sectio 26 > sectio 10 > sectio 6 > csg48.305 > Lucas, 22 > sectio 8 > 71 > sectio 19 > bavPal.lat.1554.80 > 3 > 23 > 21 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 2, 2, 12
Declamabat autem Naso raro controversias et non nisi ethicas. libentius dicebat suasorias. molesta illi erat omnis argumentatio. verbis minime licenter usus est, non (ut) in carminibus, in quibus non ignoravit vitia sua sed amavit. manifestum potest esse (ex eo), quod rogatus aliquando ab amicis suis, ut tolleret tres versus, invicem petit, ut ipse tres exciperet, in quos nihil illis liceret. aequa lex visa est: scripserunt illi quos tolli vellent secreto, hic quos tutos esse vellet. in utrisque codicillis idem versus erant, ex quibus primum fuisse narrabat Albinovanus Pedo, qui inter arbitros fuit: semibovemque virum semivirumque bovem; secundum: et gelidum Borean egelidumque Notum. ex quo apparet summi ingenii viro non iudicium defuisse ad compescendam licentiam carminum suorum sed animum. aiebat interim decentiorem faciem esse, in qua aliquis naevos fuisset.